[116]
quod
si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore
tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent.
quae est autem vita1 dies et noctes timere2 a suis? Nisi vero
aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam
habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo3
comparandus. fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae,
cura4, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei
publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos
regnare meditatus, magno labore, magnis5 periculis quod
cogitarat6 effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis
multitudinem imperitam delenierat7; suos praemiis, adversarios
clementiae specie devinxerat. quid multa? attulerat8 iam
liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem
serviendi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.