[114]
quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu
nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt.
illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello
est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae1 licebat;
Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem
regni appetendi sunt necati: hi primum2 cum gladiis non in
regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt.
quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque
divinum3, tum expositum ad imitandum est4, praesertim cum
illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse
videatur. etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi
facti fructus erat, tamen mortali5 immortalitatem non arbitror6
contemnendam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.