[105]
quae in illa
villa antea1 dicebantur, quae cogitabantur2, quae litteris mandabantur!
iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis
sapientiae ratio omnisque doctrinae3. at vero te inquilino
—non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum,
natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri
cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur.
Casino4 salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus
est nemo. iure id quidem; in homine enim turpissimo
obsolefiebant5 dignitatis insignia.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.