[100]
sed ad chirographa redeamus. quae
tua1 fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata
sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non
ea quae2 egisse3 Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista
erumpunt, quo auctore proferuntur? si sunt falsa, cur
probantur? si vera, cur veneunt? at sic placuerat ut ex4
Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis.
quod fuit consilium, quem umquam convocasti5, quas
Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis
veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?
O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili
atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam6 deducere
conatus es! quem ad modum illinc abieris7 vel potius paene
non abieris8 scimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.