[23]
ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum
consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit
expulit, quos potuit occidit: supplicationis1 mentio nulla.
grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae2
nulla victori3. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla:
nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili,
num4 misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna
Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto
noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae
vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim
civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam
victoribus incolumis et florens civitas esse posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.