[14]
me
parilibus1, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in
aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam
esse conlatum2, non in eum qui ne quid tale in re publica
fieri posset effecerit. an vero3 ego qui Catilinam haec
molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim4
repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem,
quatenus haberem, cui traderem? quemquamne5
fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum6 qui
crederet? Vnde igitur ista suspicio vel7 potius unde iste
sermo?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Parilibus t: per Idus Quint. bhov
2 conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt
3 an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus
4 exsisterem Manutius
5 quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius
6 furiosum fuit t: fatuum coni. Halm
7 vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.