[13]
is enim demum est mea quidem
sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica
meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in
communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum
iudicium, sive uni1 gratias agebant, eo maius, sive utrumque,
nihil magnificentius cogitari2 potest.
tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus,
sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum.
nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene
merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas
in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur3?
scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 uni om. s, Ferrarius
2 cogitari bos: excog. htv
3 crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.