previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA DECIMA

1. si, ut1 ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque2 cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex3 ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse4 cognossem5, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui6 satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate7. [2] confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere. [3] atque animadverto, patres conscripti, quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. tollite hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis. vos vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen. 2. [4] ad D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu8 ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, cum exercitu per se comparato cum primum his9 pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate. [5] quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis10, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur11? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. quod sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed12 spei fructum rei convenit et evento13 reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur. [6]

sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus14 et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. 3. imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus15 consulum, tertio Caesaris proelio. si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si16 civium. quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis17 utrum in cive an in hoste figantur. supplicationem decernitis: hostem non appellatis18. [7] gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! 'de improbis' inquit 'et audacibus.' nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae19. testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut20 audacis appellare consuetudo solet21. [8] bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibusquamquam ruit ipse suis cladibuspestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic22 ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium23 illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt24 quos oportet, deorum25. [9] refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat26 quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore27 subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt28: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? 4. qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus. [10] si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas29 egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus30 rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar. [11]

itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. sed hoc primum faciam ut imperatores31 appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. etenim cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? quam ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur. 5. [12] an32 si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum33 hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfectaita, inquam34, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolintclarissimis ducibus supplicationum honorem35 tribuemus, imperatorium nomen adimemus? quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit? [13] is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni36 gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari37 potest.

tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur38? scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, [14] me parilibus39, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum40, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero41 ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim42 repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne43 fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum44 qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel45 potius unde iste sermo? 6. [15] cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis46 potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra47, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus48 conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. quae49 res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius50 huius sceleris fons aperietur. [16] itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. in qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit51 sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit. [17]

haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim52male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatusquam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus53 solebat, multis apertus cursus ad laudem. 7. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum54 spe tum timore moderari? [18] quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut55, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset56 optatius? ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter. [19] haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. poteratne fieri ut non proinde57 homines de58 quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque59 ut quemque meritum arbitrantur existimant. [20] memoria tenent me ante diem xiii60. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque61 omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P. [21] Ventidium62, cum alii praetorem63, ego semper hostem. has in sententias meas si consules64 discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. 8. sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari65, sententiis nostris hostis iudicari. antea cum hostem ac66 bellum nominassem, [22] semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus67. supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. decretam dico68? [23] ne victoris quidem litteris postulata est. civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis69 mentio nulla. grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae70 nulla victori71. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. ad te ipsum, P. Servili, num72 misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? profecto noluit. at misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset. [24] quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta73 postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium74 contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. 9. quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico75. [25] quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit76. Vnius autem diei quot77 et quantae virtutes, di immortales, fuerunt! [26] princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant! 10. [27] quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc78 proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. his viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis optimi maximi79 ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium! [28] an vero quisquam dubitabit appellare Caesarem80 imperatorem? aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam81 spem eius nominis deferebamus; quod cum est82 consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata. 11. [29] decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.

est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus83 quamque grati. quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi. [30] atque utinam, patres conscripti, civibus84 omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata85 reddemus. sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam86 difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum87 virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt. [31] quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum. 12. placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint88 monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. haec se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. quarta victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita89 pro patria est90 potissimum reddita91! [32] vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. in fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. illi igitur impii quos occidistis92 etiam ad inferos poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. brevis a natura vita nobis93 data est; at memoria bene redditae vitae sempiterna94. quae si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? actum igitur praeclare vobiscum, [33] fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta95 esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. atque utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus! vos ab urbe furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis. erit igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. ita pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti. 13. [34]

sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis96 similitudinem esse confident. atque utinam his omnibus abstergere fletum97 sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio98 qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis. [35] quam ob rem maximum quidem99 solacium erit100 propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem101 et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo. 14. [36]

sed ut aliquando sententiam102 complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito103, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione104 occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C. [37] Caesar pro praetore105, imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter106 defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat107: [38] cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum108, cumque109 legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut110 plurimos caederent caderent non nulli111, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem112 pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur113 ad memoriam posteritatis sempiternam scelus114 crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem115, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque116 tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent117 qui morte vicerunt.


1 si ut h: sicut cett.

2 fusum caesumque Nonius p. 312

3 et ex Naugerius (1): ex codd.

4 esse si hosv

5 cognossem b: cognovissem cett.

6 laetitia frui b: laetitiae risus (rursus s1) cett.

7 reservate hv: reservare bos: servare t

8 sortitu bosv: sortiti ht

9 cum primum his scripsi: cum primis codd.: cum prius Müller: compressis coni. Halm

10 pecunia comparanda b

11 Brutum liberaret h

12 sed Manutius: et codd.

13 evento b: vento t: eventui (-tu s1) hosv

14 consulibus Ferrarius: cõs. (consule v) codd.

15 duobus Ferrarius: de duobus duorum t: duobus duorum b: duorum hosv

16 si o: om. cett.

17 dubitantis bt: dubitatis cett.

18 decernis... appellas b

19 inustae belli internecini notae Ferrarius: in iusta evelli inter necti nota s: iniusta evelli internecuno te otv: iniusta evelluntur nec uno te h: iniuste belli interiectionis b

20 aut Halm: et Poggius: om. codd.

21 his... solet del. Piuygers

22 hic bt: hinc hosv

23 propudium b, Ferrarius: proludium cett.

24 oderunt ost: oderint bhv

25 deorum om. hos

26 reformidat Naugerius (2): formidat codd.

27 cum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii

28 obtulerunt t: intulerunt cett.

29 explendas bo: expiandas htv

30 hostibus id est, qui intra moenia hostes sunt add. codd., del. Ferrarius

31 imperat. hoc loco suppl. Poggius, post sumus hab. b (e coll. mea): om. cett.

32 an b, Muretus: at cett.

33 illum o: unum hst: om. b: eum Muretus

34 ita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini

35 supplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv

36 uni om. s, Ferrarius

37 cogitari bos: excog. htv

38 crimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106)

39 Parilibus t: per Idus Quint. bhov

40 conlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt

41 an vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus

42 exsisterem Manutius

43 quaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius

44 furiosum fuit t: fatuum coni. Halm

45 vel vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm

46 curiam furiis Madvig: furiam viribus b1: curiam iuris (vel viris) t: curiam viribus cett.

47 rostra Faernus: ostia s: hostia cett.

48 impetus in mg. archetypi erat, nisi fallor, in peius, cf. § 13 et ii §§ 104, 106

49 quae fort. quod (quod pro sed hab. os ante suo)

50 totius bs: totiusque hotv

51 liberaret codd.: corr. Manutius

52 dicerem mg. Cratandri

53 dicere M. scripsi: dicerẽ t: dicere cett.: dicere L. coni. Halm

54 tum (cum Naugerius (1)) spe tum Halm Naugerium secutus: tum spectum t: conspecto (-tu h) cett.

55 aut nam t: fort. num bonorum ad me t

56 esset om. t

57 proinde t: perinde cett.

58 de suppl. Ferrarius

59 diu quoque s: de uno quoque hv

60 xiii Budaeus: xiiii codd.

61 noctesque t: et noctes cett.

62 P. Ferrarius: r. tv: om. bhos

63 cum alii praetorem Garatoni: cum alii p.r. t.r. volusenum b: cum aliis tr. pl. volusenum ot (voluisse nũ o): cum aliis tr. pl. voluisse unum s: cum alii tr. pl. voluissent (vocavissent π) num vπ: volusenum vel voluisse nũ. (unũ) voc. voluissent (l. 20) διττογραφίαν puto

64 consules Manutius: gg. t: coss. designati (desigg. s) cett.

65 verbis notari del. Pluygers

66 ac t: aut cett.

67 dicimus bt: diximus cett.

68 decreta dico o, Faernus

69 de (om. s) supplicationibus os

70 Cinnae om. s: del. Madvig

71 victori t: victoris cett.

72 Servili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett.

73 re p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett.

74 A t: ea b: om. cett.

75 iudico cum victores appello imperatores add. codd., del. P. Laetus

76 avertit hic deficit t

77 quot quae s

78 hoc illo codd. Ferrarii

79 Iovis Opt. Max. Muretus: Iovi. m. ho: Iovi Marti v: Iovi ante ras. b

80 Caesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv

81 etiam codd. Ferrarii: et mei

82 est esset coni. Halm

83 simus ed. R: sumus codd.

84 civibus del. Pluygers

85 cumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv

86 quam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti

87 grata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett.

88 occiderunt (-erZZZ) s

89 qua... debita vita Vassis

90 est sit coni. Halm

91 reddita oppetita Schmidt

92 occidistis ho: cecidistis bsv

93 vita nobis (vobis bv) bsv: nobis vita ho

94 sempiterna perpetua s

95 sepulta b, P. Laetus: insepulta ho

96 virtutis b: virtutum ho

97 abstergere sent. n. atque cons. fletum b

98 oratio consolatio coni. Burmannus

99 maximum quidem o: quidem maximum bh

100 erit Poggius: est o: om. bhsv (erit illud quidem max. solacium coni. Halm

101 et p. R. pietatem b: et pietatem hv: et etatem os

102 sententiam o, ut coni. Halm: sententia cett.

103 proelio audito del. Pluygers: re cognita potius deleret Müller

104 occidione b: occisione cett.

105 pro pr. P. Laetus et codd. Ferrarii: om. mei

106 feliciter fortiterque s

107 constituant h

108 persoluturum Manutius: soluturum b: resoluturum cett.

109 cumque δ, ed. R: quod mei

110 ut Ferrarius: cum codd.: ut cum Halm

111 caderent nonnulli o, ut voluit Halm: cadere nonnullos cett.

112 faciendumque urbem ad eam rem codd.: suppl. Ferrarius et A. Augustinus

113 testetur Madvig: exstet bosv: exstent h

114 scelus b: ad scelus cett.

115 divina virtus b

116 fratribus: eisque Ferrarius: fratribus hisque (iisque s1: eaque s2) frattribus hsv: fratribusque o: fratribus b

117 si vivi vicissent Ernesti: si illi vicissent bhs1v: si illi vixissent os2: si illi viverent π

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: