[6]
sed quoniam ab hoc
ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam
vix videntur haec posse seiungi, seiungamus
tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium
incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum:
quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum
providet, est omni ratione tectior1. quid igitur censet2?
parendum est enim atque id optimum iudicandum quod
sit3 sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid
vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo,
fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'etiamne, si erit4,
cum id fecero, serviendum?' si adnuerit, ne ego sapientiam
istam, quamvis sit erudita, non5 audiam. sin responderit:
'tu vero ita vitam corpusque servato6, ita fortunas, ita
rem familiarem, ut haec libertate posteriora7 ducas itaque
his uti velis, si libera re publica8 possis, nec pro his libertatem,
sed pro libertate haec proicias tamquam pignora
iniuriae,' tum sapientiae vocem audire videar eique uti9
deo paream.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tectior V1t: rectior b: protectior V2 cett, Zielinski
2 censes V
3 sit est coni. Halm
4 si erit V1b: fuerit cett.
5 erudita non V: eruditam tv: erudita cett.
6 servato om. V, unde tu vero tuere ita coni. Halm, tuere ita (sine tu vero) Madvig
7 posteriora libertate D itaque his] atque iis nst
8 liberare r. p. n1st
9 ut D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.