[36]
'Concordiae factam esse mentionem
scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile
est credere1, eos2que3 qui me praecipitem egerint, aequissimas
condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere
cogitantem, putare4 aliquid moderate aut humane esse facturos5.
vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem
Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere
posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium facinorum
sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne
cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique
fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem
Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim
videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.