[14]
si1 enim nos exercitu
terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani
atque universae rei publicae esse, non suum. at uti2
potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere
possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa
erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius
aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum,
contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero
magis vituperandum quam id facere quod non liceat?
licet3 autem nemini contra patriam ducere exercitum; si
quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum
institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest,
id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur.
tibi enim exercitum, Lepide, tam quam4 maioribus tuis
patria pro se dedit. hoc tu arcebis hostem, finis imperi
propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad
aliam rem te forte traduxerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.