[12]
ne dicam audacis, rem ullam ex
illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino
restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus
quasi thesaurum1 draco, Pompei servus, libertus
Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud
septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis,
ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei
filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua
populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam
persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem2
ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione
cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus
maximus3 cuius interpretes internuntiique constituti sumus4,
utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne
an5 Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium
videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis
Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias
recuperare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.