[10]
existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium
res publica habitura sit civem, talis futuros in re
publica1 Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio,
integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo2
ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne
facinus immanis audacia. deinde vos obsecro3, patres conscripti,
quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa
quae dicitur caeca vidit4? salvis enim actis Caesaris quae
concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit,
eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet,
inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam5!
sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis
tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in
praedae dissipatione inimicus victor redegisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.