[4]
Fufi capti sumus: 'ne si a Mutina
quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus
quidem potestate1 futurum se dixerit?' durum videbatur:
itaque fracti sumus, cessimus. recedit2 igitur a Mutina?
'nescio.' paret senatui? 'credo,' inquit Calenus 'sed ita
ut teneat dignitatem.' valde hercules vobis laborandum
est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae
maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest,
retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit.
si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed
hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum
est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est
integrum: constituta legatio est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.