[27]
memini conloquia et cum acerrimis
hostibus et cum gravissime dissidentibus1 civibus.
Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem
tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum,
inter bina castra conlocutus est: quo2 quidem die3 memini
Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum
Roma venire, doctum virum atque sapientem. quem cum
Scato salutasset, 'quem te appellem?' inquit. at ille
'voluntate hospitem, necessitate hostem.' erat in illo
conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio;
mediocre etiam odium. non enim ut eriperent nobis socii
civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum
Scipione inter cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem,
alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de
suffragiis populi, de iure4 civitatis leges inter se et condiciones5
contulerunt. non tenuit omnino conloquium illud
fidem: a vi tamen periculoque afuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.