[21]
sed vincam animum
mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero1
frangere, occultabo. quid? vitae censetisne, patres conscripti,
habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi
quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit
ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis;
vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non
debet. is enim sum2, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis,
sententiis, periculis etiam3 quae plurima adii4 propter acerbissimum
omnium in me odium impiorum perfecerim5 ut
non obstarem6 rei publicae, ne quid adrogantius videar
dicere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.