[37]
'vide,' inquit 'ne veteranos offendas:' hoc enim
vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed
eos quibus12 sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero
veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt
C. Caesarem auctorem3 beneficiorum paternorum, hodieque
rem publicam defendunt vitae suae periculo4, non tueri solum
sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt,
ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos
puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia
Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic
urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt
ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos
putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti
quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem
bellum et iusta arma cepimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.