[31]
Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem
Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis
bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item
C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent,
senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque
si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum
populumque Romanum eorum offici non immemorem
futurum. Vtique1 C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove,
si eis videretur, re publica recuperata de provinciis
consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque
tempore referant2. interea provinciae ab eis a3 quibus
obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto
successum sit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.