[28]
quid?
C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus,
nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet
Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? eo quod Iuppiter
ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent
legitima et iusta haberentur. est enim lex nihil aliud nisi
recta et1 a numine deorum tracta ratio, imperans honesta,
prohibens contraria. huic igitur legi paruit Cassius, cum
est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines
legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam2 lege
naturae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.