[24]
quod quidem eo vehementius
tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem
conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum
scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine
et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet
quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne
exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed
voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur
animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello
cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae
videntur, sicut saepe multis1 clarissimis viris expetitae
sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis;
qui ita conservandus est ut id2 signum quod de3 caelo
delapsum Vestae custodiis continetur4; quo salvo salvi
sumus futuri. tunc5 vel in caelum vos6, si fieri potuerit7,
umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis
deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine
vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti
anteponenda est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.