[12]
neque hoc in hoc uno est: sunt
alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti.
quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt
nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis,
quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis
dedit, castrorum antea metator, nunc, ut1 sperat, urbis:
a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur2.
cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius
oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis
acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut
haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam
contenti essent3! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis
patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.