[15]
sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte
faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum
Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter
A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum
M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi
propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma
ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem
causa reponatur1? at enim veteranis suspectum nomen est
M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror.
etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas
aequa, Decimo tamen eo2 iratiores erant ei qui id factum
dolebant quo minus ab eo3 rem illam dicebant fieri debuisse4.
quid ergo agunt nunc5 tot exercitus nisi ut obsidione Brutus
liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui
C. Caesaris6 res actas7 everti, qui causam veteranorum prodi
volunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.