[36]
populi
quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus
vos non1 satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus2
clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid
Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus3 tribunis plebis
qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter
consentientem populi Romani universi voluntatem? quid?
Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et
iudicia populi Romani parum magna4 vobis videbantur?
O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum
non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac
visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo
post anno palmam dari, non Bruto putabatis5, qui
ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium6
populus Romanus tribueret7 absenti8, desiderium liberatoris
sui perpetuo plausu et clamore leniret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.