[35]
sed quid oratione te flectam? si enim exitus
C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam
metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem
qui beatum fuisse1 putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo
qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa
interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso,
et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam
ut natum esse te2 cives tui gaudeant: sine quo nec beatus
nec carus3 nec iucundus quisquam esse4 omnino potest5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.