[22]
sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut
quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino
umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam
amens reperietur qui reo condemnato obici se1 multitudini
conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse
ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio
ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque
tolluntur. quid est aliud hortari2 adulescentis ut
turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam
autem ad pestem3 furor tribunicius impelli non poterit his
duabus quaestionibus de vi et maiestate4 sublatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.