[21]
altera promulgata
lex est ut et1 de vi et maiestatis damnati ad populum provocent,
si velint. haec2 utrum tandem lex est an legum
omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam
legem manere3? nemo reus est legibus illis, nemo quem
futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in
iudicium vocabuntur. 'at res popularis4.' Vtinam quidem
aliquid velletis esse5 populare! omnes enim iam cives de rei
publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est
igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam
habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui
maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum
iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.