[12]
de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores
deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed
eorum de quorum1 honore agitur gratia; quod idem fit,
cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut
paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos
notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem,
misi pro amicitia qui hoc ei diceret2. at ille vobis audientibus
cum fabris se3 domum meam venturum esse dixit.
nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius
enim malefici tanta4 ista poena est ut dicere in hoc ordine
auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus
sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto
damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut
multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem,
remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.