[9]
ergo his
fundamentis positis consulatus tui triduo post inspectante
et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex
Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis
atque oti; conlegia non ea solum quae senatus sustulerat
restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni
faece urbis ac servitio concitata. ab eodem homine in
stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra
pudoris et modestiae censura sublata est, cum tu interim,
bustum rei publicae, qui te consulem tum Romae dicis
fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis
in naufragiis civitatis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.