1. iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum
querela frontis tuae? nemo queritur Syrum nescio quem
de grege noviciorum factum esse consulem. non enim nos
color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi
deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus,
qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines
impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.
pauci ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem
ingeni, stuporem debilitatemque linguae. numquam erat
audita vox in foro, numquam periculum factum consili,
nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum
aut militiae aut domi. obrepsisti ad honores errore hominum,
commendatione fumosarum imaginum, quarum
simile habes nihil praeter colorem.
[2]
is mihi etiam gloriabatur
se omnis magistratus sine repulsa adsecutum? mihi
ista licet de me vera cum gloria praedicare; omnis enim
honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. nam
tu cum quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant,
tamen illum honorem nomini mandabant tuo. aedilis es
factus; Piso est a populo Romano factus, non iste Piso.
praetura item maioribus delata est tuis. noti erant illi
mortui, te vivum nondum noverat quisquam. me cum
quaestorem in primis, aedilem priorem, praetorem primum
cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille
honorem non generi, moribus non maioribus meis, virtuti
perspectae non auditae nobilitati deferebat.
[3]
nam quid ego
de consulatu loquar, parto vis anne gesto? miserum me!
cum hac me nunc peste atque labe confero! sed nihil
comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime
disiuncta comprendam. tu consul es renuntiatus—nihil
dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei
publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non
recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum
non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. me
cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non
prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.