[88]
centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum
ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per
omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse
numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus
tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia
praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur
sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et
mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus,
legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus,
tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus
iussu tuo?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.