[50]
hic
si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque immortalibus
eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet,
ausus esset—mitto exire de provincia, educere
exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum iniussu
populi Romani aut senatus accedere, quae cum plurimae
leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis
repetundis planissime vetat? sed haec omitto; ille si non
acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus,
amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte
haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset,
eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non
impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae
legum poenae vetarent?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.