[10]
nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico.
neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum
ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam
vexet, an alios vexare patiatur. an potest ulla esse excusatio
non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti
in maximo rei publicae motu consuli? c prope annos
legem Aeliam et Fufiam tenueramus, cccc iudicium
notionemque censoriam. quas leges ausus est non nemo
improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem
minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno
iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec
sunt, o carnifex!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.