[71]
in quibus,
si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri;
ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni
vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab
huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit
detrahi nihil volo. qui si fuisset in discipulo comparando
meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset;
sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit
philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur,
virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam
qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur.
sed idem casus illum ignarum quid profiteretur,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.