[55]
sed quid ego enumero qui tibi obviam
non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de
officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo
essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati?
togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi
acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam
praebuerunt. sic iste a tanto exercitu tantae provinciae
triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut
nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit
desertior. in quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum,
reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse
dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo
promptus lacessivit; quasi vero id aut ego scire debuerim
aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua
tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis
semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus
es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non
triumphares.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.