[54]
mecum enim
L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis
quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad
conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum
cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem
visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli
ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium,
quorum tu legatorum opera in proelio imperator appellatus
eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi
fuisse otiosum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.