[35]
de me senatus ita decrevit Cn. Pompeio
auctore et eius sententiae principe ut, si quis impedisset
reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque verbis
ea de me senatus auctoritas declarata est ut nemini sit
triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque
perscripta. de me cum omnes magistratus promulgassent
praeter unum praetorem, a quo non fuit postulandum,
fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos
tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul
de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res
publica quae in tribunatu eius diiunxerat in consulatu
virtute optimi ac iustissimi viri sapientiaque coniunxit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.