[32]
tu luctum senatus, tu
desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu
curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum
iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco
pones quae meus discessus rei publicae volnera inflixit?
qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior
quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus
quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat,
vestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum
vero—forsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse
videatur, sed certe id dicam quod sentio—cum tantis
a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque
honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco
sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod
vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam
duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.