[27]
ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex
miserrimis naturae tuae sordibus, cum experrecta tandem
virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime
meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque
est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat
atque auxerat diutius vestrorum scelerum pestem morari,
cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te
improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed
conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate,
deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio
vere vehementerque pugnavit. quo quidem in spectaculo
mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum perisset,
tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat,
immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.