[76]
atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque
moreretur — fecit me invito me hercule1 et multum repugnante
me2, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit;
quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum
obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non
loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de
impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore
mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris
contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in
herbis significant3 quae virtutis maturitas et quantae fruges
industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio
adulescentes refrenandi potius a gloria4 quam incitandi fuerunt;
amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit5
ingeni laudibus, quam inserenda.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.