next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque1 nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod2 diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur3 ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus4 vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem5 inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius6 pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem7 comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. [2] etenim si attendere diligenter atque8 existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil9 ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.


1 consuetudinisque ςB: consuetudinis cett.

2 quod quia ςB

3 arguatur accusatus ςB

4 magistratibus ςBπδ: om. P

5 adulescentem nobilem ςB

6 Atratini ipsius scripsi: Atratini illius BPπδ: illius Muretus

7 libidinem muliebrem ςB: muliebrem Jibidinem cett.

8 atque ς: om. Pπδ: et Angelius

9 nihil om. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: