[17]
nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi,
tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas
qui in patris potestate est1 nullas conficit2. versuram numquam
omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus
est, habitationis; triginta milibus dixistis3 habitare. nunc
demum4 intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius
hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos
autem dum illi placere voltis, ad tempus eius5 mendacium
vestrum6 accommodavistis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.