[48]
verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum
iuventuti putet, est ille quidem valde severus — negare
non possum — sed abhorret non modo ab huius1 saeculi
licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessis2.
quando enim hoc non factitatum3 est, quando reprehensum,
quando non permissum, quando denique fuit ut
quod licet non liceret? hic ego ipsam rem definiam4,
mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.