[43]
ac multi quidem1 et nostra et patrum maiorumque memoria,
iudices, summi homines et clarissimi cives fuerunt
quorum, cum adulescentiae cupiditates defervissent2, eximiae
virtutes firmata iam aetate exstiterunt. ex quibus neminem
mihi libet3 nominare; vosmet vobiscum recordamini. nolo
enim cuiusquam fortis atque inlustris viri ne minimum
quidem erratum cum maxima laude coniungere. quod si
facere vellem, multi a me summi atque ornatissimi viri
praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia,
partim profusa4 luxuries, magnitudo aeris alieni, sumptus,
libidines nominarentur, quae multis postea virtutibus obtecta5
adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.