[10]
nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe
ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente
scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si
accessit aut si a1 me discessit umquam — quamquam multi
boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum2
existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris
fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc
in illius etiam3 amicis. quis negat4? sed ego illud tempus
aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem5
libidine6 infestum est, id hoc loco defendo. fuit adsiduus
mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum
praetor ille obtinebat. secutus est tum annus7, causam de
pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi
ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus
quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam
ad illum accessit, a me numquam recessit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.