[8]
primum ut1 qualis es
talem te omnes esse2 existiment, ut quantum a rerum turpitudine
abes tantum te a verborum libertate seiungas;
deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso
responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non
pateat, quis est3 qui huic aetati atque isti4 dignitati non
possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at
non sine5 argumento male dicere? sed istarum partium
culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui,
quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate
politeque dixisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.