[7]
quam quidem partem accusationis admiratus
sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque
enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod
animum advertere1 poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis
in tali illum oratione versari. vellem aliquis2 ex
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine,
agam lenius3, quod et pudor tuus4 moderatur orationi meae
et meum5 erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo6.
illud tamen te esse admonitum volo,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.