[50]
obliviscor iam
iniurias tuas1, Clodia, depono memoriam doloris mei; quae
abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego;
ne sint haec in te dicta quae dixi. sed ex te ipsa requiro,
quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis
te ipsam dicunt se habere. si quae mulier sit eius modi
qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque
meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem
habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse
videatur? ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod
obiciant Caelio? sin eam te volunt esse, quid est cur nos
crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? qua re nobis
da viam rationemque defensionis. aut enim2 pudor tuus
defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factum3, aut
impudentia et huic et ceteris magnam ad se4 defendendum
facultatem dabit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.