[44]
at vero
in M. Caelio — dicam enim iam1 confidentius de studiis eius
honestis, quoniam2 audeo quaedam fretus vestra sapientia
libere confiteri — nulla luxuries reperietur, nulli sumptus,
nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum3 libido.
quod quidem vitium ventris et gurgitis4 non modo non
minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem
et deliciae5 quae vocantur, quae firmiore6 animo praeditis
diutius molestae non solent esse — mature enim et celeriter
deflorescunt — numquam hunc occupatum impeditumve7 tenuerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.