[34]
non
denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas,
clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul
ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria,
dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam
clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit?
cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum1. quid
igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si
nostrae imagines viriles non commovebant, ne2 progenies
quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis
in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis
Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico
tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te
fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque
a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt3?
ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum
cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu
inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris
comitata celebrares?'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.