[59]
quid
vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos
edidit! quis minus umquam pepercit hostium castris quam
ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in
flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit?
quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic
cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem
Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos
exhauriret1 gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque
praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus
Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis,
Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 exhauriret Halm: exhaurire PB: exhaurire gur. posset s. possit HGEMbk
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.